- EUBOEA
- EUBOEAmaxima Aegaei maris ins. inter Sunium Atticae prom. et Thessaliam in longitudive extensa, et a Boeotia Euripo admodum angusto dirempta. Ita dicta ab Euboea Heroicae indolis matrona, cum antea Maeris et Abantis, Chalcis, et Asopis nunuparetur, ut Plin. l. 4. c. 12. tradit. Oche etiam et Ellopia, quondam dicta, Strab. l. 2. p. 124 l. 10. p. 445. teste. Aelian. De An. l 12. c. 36. prodit eam a poetis ἀγγιβόειον appellari, hodie Europaeis Negroponte dicitur. Baudr. Ins. estGraeciae, Achaiae ad Bor. adiacens, ab ea Euripo divisa. Longa 130. mill. circiter, ab Ortu in occ. lata 30. cirtuitus 300. Urbs prim. olim potens Chalcis, nunc quoqueve Nogroponte ponte iungitur continenti Achaiae. Diu Venetis paruit, quibus assignata erat a Rabanio Carcerio eius Duce, ne a Turcis occupatetur; ab his tamen A. C. 1470. subacta per Mahumetein II. qui in eam atrocissime saeviit. Habet arcem permunitam, aerariumqueve mstructissimum. Urbes eius adhuc exstantes, Carystus, Chalcis, Eretria, Oreum, Porthmos. Incolae eius, qui olim partes Atheniensium amplexi, mox rebus tristibus illos deseruêrunt, ut natrant diod. Sic. Thucyd. Xenoph. etc. ubiqueve Abantes, et nusquam Euboeenses nominantur ab Hom. Hinc tamen Euboicus. Virg. Aen. l. 6. v. 2.Et tandem Euboicis Cumarum allabimur oris.Idem Aen. l. 9. v. 710.Qualis in Euboico Baiarum litore quondamSaxca pila cadit.Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 1. v. 83.Quicumque Argolica de classc Capharea fugit,Semper ab Euboicis vela retorquet aquis,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.